245
126 IOSEPHI QUERCET.
extrinsecus eminebant: ecquid, quaeso,
nunc dicerent, cùm viderent horribiles
rupturas, quae post furiale ac diabolicum
istud bombardarum institutum accide¬
re consueuerunt? quod institutum mul¬
torum artibus consceleratis ac nefariis
ita in dies augetur, vt iam propè neque
ab armis, & tegmentis corporis, neque
ab vllo medicinae genere comparari re¬
medium possit. Quantùm autem ad il¬
lud luctuosum remedium attinet, nimi¬
rum abscissionem membri, commodiùs
erit, de eo, sub cap. de Gangraena & spha¬
celo disserere. Nam in praesentia venien¬
dum est ad alterum remedium vtilius
ac salutarius, quod per manualem (vt lo¬
quuntur) operationem exquiritur: quód¬
que modis omnibus tentandum est: quen¬
admodum iam inde ab huius capitis ini¬
tio demonstrauimus. Ad hanc rem Chi¬
rurgi plerumque duplicem sibi intentio¬
nem (vt appellant) proponunt, quarum
vna rupturae rationem habet, & magna
ossium fragmenta iubet suam in sedem,
locúmque restitui, quantùm facultas fer¬
re potest: tum vbi restituta sunt, iubet
niuersam compaginem fasciis obligari,
& com¬