245
128 IOSEPHI QUERCET.
turundarum contenti sunt, & vulneris
labra paululùm dilatant, si res postulet,
ac praesertim inferiora, quò faciliùs
mnia superuacanea & sordida dilaban¬
tur: atque ita partes affectae tractabilio¬
res, & ad curandum habiliores reddan¬
tur. Quas turundas in dies ac sensim
breuiores faciunt, quò magis vulnus cu¬
ratur, nouaque caro adnascitur: eamque
ad rem idoneis vtuntur medicamentis
aduersus ictus sclopetarios, fracturis os¬
sium complicatos: de quibus in priore
tractatu disseruimus. Atque ad extre¬
mam complendam intentionem hoc po¬
tissimùm spectant, vt praecipiant, tantis¬
per dum callus conficitur, bonis & suc¬
culentis vti cibis, sed praecipuè conglu¬
tinantibus: idque tum maximè, cùm ea
vulneris ratio & conditio est, vt ad os¬
sium consolidationem propendere vi¬
deatur. Hanc viam & rationem pleri¬
que Chirurgi hodie tenendam censent,
in huiusmodi vulneribus, quibus ossa fra¬
cta sunt. Quod illorum consilium non
magnopere probare non possem (prae¬
sertim cùm praestantissimos viros in ea¬
dem sententia consentientes habeant,
qui