245
SCLOPETARLVS. 135
videbitur. Haec iniectio praeterquam
quòd ad ossium salutem praestantissima
est, plagam optimè perpurgat, eamque
carne sensim replet, aptissimáque est ad
perfectam curationem adiuuandam.
Quòd si fortè os, corrumpatur, & in
cariem degeneret (quemadmodum fre¬
quenter vsuuenit propter aërem qui per
vulnus sese insinuat, & fracturis perni¬
ciosissimus esse solet) sequenti remedio
vtendum erit: quanuis illud quod supe¬
riùs praescripsimus sit maximè consen¬
taneum.
Recipe olei myrrhę destillati per descensum
& purificati cum vini spiritu y. s. olei ca¬
ryophyll. z. ij. olei sulphuris cum colcho¬
tare destillati z. j. s. misce omnia, & cùm
vti voles, os corruptum bis térve con¬
trectato cum xylo in hoc medicamentum
intincto, quod ad extremum specilli al¬
ligaueris: ac tum os à carie sanabitur, si¬
múlque quod corruptum est, breui di¬
labetur.
Aliud.
Recipe olei tartari destillati per retortam,
olei guaiaci ana. y s. olei sulphuris, & vi¬
trioli ana. z. j. misce, & vtere vt suprà.
K iiij