245
142 IOSEPHI QVERCET.
compressionibus, & ligaturis arctioribus,
vt hac ratione putredo faciliùs effluat,
cùm versus superiorem partem compri¬
mendo impelletur. Iniectiones ad has
sinuosas plagas sunt accommodatissimae:
quoniam alia medicamenta vsque ad il¬
larum intimam partem ferri non possunt:
dandáque opera erit, vt quam minimum
illarum iniectionum intus relinquatur,
atque quod residebit eadem syringe qua
iniecisti, retrahas. In hoc vulnerum gene¬
re turundae ex spongiis praeparatis aptis¬
simae sunt: quoniam putredinem eliciunt,
eaque imbuuntur, vulnúsque exsiccant. Et
quoniam persaepe os vulneris obdure¬
scit (quae res perfectam consolidatio¬
nem impedit) sequentibus remediis
tendum erit. Sunt enim & ad haec in¬
commoda, & ad omne fistularum genus
aptissima: neque ferramentorum vsu
pus erit: quod extremum remedium vul¬
gares Chirurgi adhibere consueuerunt.
Ad Callum & Fistulas curandas.
Recipe olei mellis destillati ignis expres¬
sione y. ij. olei Saturni & Mercurij subli¬
mati ana. z. j. olei petrolei & caryophyl¬
lorum ana z. j. s. excipiantur terebinthi¬
na