144
IOSEPHI
QVERCET.
niam
grauia,
nimiúmque
infensa
&
pe¬
riculosa
sunt
symptomata,
quae
ista
prae¬
sertim
vulnera
comitantur,
lenienda
ac
tollenda
protinus
sunt,
quòd
&
vires
de¬
bilitent,
&
morbos
periculosiores
inge¬
nerent.
atque
tunc
ipsa
methodus
im¬
mutanda
est,
ne
violentia
symptomatum
illorum,
laborans
iuguletur,
aut
saltem
ne
ipsorum
saeuitia
crudeliùs
ipse
tor¬
queatur.
Atque
primùm
eo
auspicanda
erit
curatio,
à
quo
aegro
periculum
im¬
pendet,
in
eamque
primùm
medentis
consilium
dirigi
debet.
Nunquam
enim
ad
integram
curationem
perduci
pote¬
runt
illa
vulnera,
nisi
eiusmòdi
sympto¬
mata
priùs
arceantur.
Itaque
operae
pre¬
tium
duxi
idonea
methodo
&
ordine
singula
pertractare,
&
singulis
sua
quae
conueniunt
remedia
paucis
praescribere.
De
dolore.
Dolorem
lenimus
anodynis
vel
pare
goricis
medicamentis,
quę
temperata
exi¬
stunt,
corporíque
nostro
consimilia,
vel
ordine
primo
calida
tenuísque
substan¬
tiae,
idque
fomentis
&
linimentis.
somenta
parantur
ex
decocto
radicum
altheae,
capitis
veruecini,
maluarum:
ex
floribus