245
Conuussio
ex inani¬
tione.
Conuussio
ex plenitu¬
dine.
148 IOSEPHI QVERCET.
corrumpunt: vnde dolores Hippocr.
tiam auctore excitantur, ex quibus propter
sensus vehementiam conuulsio exoritur.
Conuulsioni autem ex inanitione sic
medendum erit: primò instituatur victus
ratio humectans, nutriaturque aeger sor¬
bitionibus ex lacte amygdalino, hordea¬
to, aut iure aliquo competenti. Paretur
balneum in quo humectantia quaedam &
lenientia decocta sint, vt sunt capita &
extremitates veruecum: item rad. althaeae,
maluarum, violarum & visci pomorum
folia, quod (nisi hoc vulnus impedit) ae¬
ger ingrediatur, vel saltem pars affecta
foueatur. Deinde liniatur oleo visci po¬
morum & violarum, vel aliquo vnguento
ex praedictis parato. Et quoniam hic affe¬
ctus, si confirmatus sit, & cum neruorum
siccitate, incurabilis Galen habetur lib.
Meth. med. septimo, ad praestantiora re¬
media confugiendum est, nempe ad tin¬
cturam auri & balsami naturalis: nam si
qua supersit salutis spes, in illis duobus
iam commemoratis consistit.
Quòd si conuulsio ex plenitudine fiat,
curabitur victum tenui, primis saltem die¬
bus exsiccante & calefaciente: vitanda
tamen