245
Signa Spha¬
celi.
156 IOSEPHI QUERCET.
vsu, vt suprà annotauimus, quae perspira¬
tionem prohibet, atque venenata & ma¬
ligna aliqua qualitate insitus partis ca¬
lor extinguitur & praefocatur: cuius etiam
indicium magnum est sanies.
Cui nisi quis praesentissimas adferat
suppetias, metuendum est ne pars corru¬
ptione extincta & emortua vicinas par¬
tes inuadat: & in mortificationem, quam
sphacelum, aut syderationem dicunt,
degeneret. Quae percipitur cùm pars li¬
uet aut nigrescit: tumida, mollis, &
cadauerosa apparet, idque sine vllo ar¬
teriarum pulsu, nec dolore, nec sensu vl¬
lo: vt etiam fine sensu doloris altè scal¬
pellum adigi possit. Hanc syderatam &
emortuam partem celerrimè amputa¬
re & resecare radicitus aut proximè sa¬
nam partem oportet: gangraenam autem
rupta omni mora curare. Quod fiet
corruptum sanguinem copiose scalpel¬
lo ex affecta parte euacuando, & ea me¬
dicamenta, quae putridis destinata sunt,
imponendo: vt scribit idem Paulus.
Vulgus Chirurgorum post scarificatio¬
nes, aut sectiones locum affectum aqua
salsa, aut salso aceto abluit. Alij vnguen¬
to