245
SCLOPETARIVS. 199
Antidotario spagirico. Non enim alio¬
qui possum illorum comprobare senten¬
tiam, qui Arsenicum non praeparatum
ad gangręnae curationem adhibendum
censent, cùm sit septicum & putrefaciens
medicamentum, quódque qualitate sua
maligna & venenata, carnis quam atti¬
gerit substantiam corrumpat, & in pu¬
tredinem cadauerosam deducat, quae
multò etiam deterior est, quàm ex gan¬
graena. Quocirca ipsius vsus valde peri¬
culosus (haec pace multorum dixerim)
nisi priùs, vt iam dictum est, rectè praepa¬
retur. Interim optimum erit, si superpo¬
natur aliquod cataplasma paratum ex
farinis lupinorum, orobi, lentium & fa¬
barum, quae decoqui poterunt cum oxy¬
melite, aut priore capitello. Quòd si hęc
omnia medicamenta nihil prodesse, sed
iam in sphacelum, ex praedictis signis, gan¬
gręnam degenerare percipias: membrum
sic emortuum, si fieri possit, ita ocyssimè
abscindendum est, vt nihil putridi pror¬
sus relinquatur: quod nonnulli filo ex
lumine plumae confecto, & imbuto in
oleo mercur. sublimati (quod alij aquam
inferorum nominant) sine dolore prae¬