245
168 IOSEPHI QVERCET.
rurgis ignotam scio. Hócque syncerè
testari possum, me duabus de caussis ad
hoc adductum fuisse: nimirum studio
prouocandi Doctiores, vt si habent me¬
liora, proferant: tum vt generi humano,
ac praesertim patriae meae inseruirem: cui
(proh dolor) nimiùm nimiúmque his fu¬
nestissimis & luctuosissimis temporibus
isto medicamentorum genere opus est,
cùm tandiu ciuilibus ac domesticis bel¬
lis cruentetur. Verùm vt eorum occur¬
ram calumniis, qui clamitant, ista reme¬
diorum genera non tantùm difficili &
longa praeparatione indigere, verume¬
tiam tanti pretij esse, vt non facilè qui¬
uis iis vti possit: de principiò proponen¬
da vulgaria & [GR]ἐυπόρισα[/GR] remedia putaui:
pòst ad ea deueniendum, quę longe pluris
facio: vt certè longè aliis praestantiora
sunt, quemadmodum ex illorum praepa¬
ratione cognoscere licebit: quanquam
tiam tenuiorum & gregariorum mili¬
tum rationem habere institui, separa¬
timque alia quae ditioribus conferent,
ascribere.
Monendi ergò Chirurgi erunt, vt, cum in
castra proficiscentur, hęc praeparata¬
secum