245
Vulnera¬
riae potio¬
nes primis
septem die¬
bus exhi¬
bendae.
47 IOSEPHI QVERCET.
si vel in dolium albo musto plenum ea
iniicias, vt per duos menses digerantur:
vel si dissectas minutatim virides her¬
bas, aut illarum expressum succum in
pellicanum caecúmve alembicum impo
nas, vt in baln.m. per tres aut quatuor
dies circulentur. Vltimus enim hic mo¬
dus illis conuenit, quibus vsus vini in¬
terdictus est, praesertim si vulnus in ca¬
pite acceperint. Destillatae etiam ex ip¬
sis aquae proderunt, si vel per se quoti¬
die mane & vesperi (dosi & modo con¬
uenienti) assumantur: vel si vnà cum
iis vinum album (si fortè vulneratis id
conceditur) diluatur. Sequuntur autem
vulnerariarum potionum formulae.
Recipe consolidae vtriusque, veronicae,
cyclamini ana. m. j. astacos expurgatos,
num. iiij. vini albi mensuras ij. circulen¬
tur in balneo per triduum. Colaturae ex¬
hibe cochlear vnum manè: vel
Recipe oculorum cancri puluerat. y. s. mu¬
miae z. ij. boli Armenae z. j. s. herbarum
agrimoniae, ophioglossi, veronicae, &
cyclamini ana. m. j. spermatis ceti z. j.
temperentur in vino albo pen noctem
in baln. m. Capiat huius cochlearia duo
manè