245
SCLOPETARIVS. 197
demum reseruetur. Inflammationibus,
ambustis, & carcinomati multùm con¬
fert.
Sperma aut semen ranarum colligi¬
tur mense Martio. Destillatur autem
per alembicum vitreum. Elicitur aqua
vredini & inflammationi opportunis¬
sima.
Testae ouorum aut limacum reuerbe¬
rentur igne acerrimo per triduum,
donec reducantur in calcem candidissi¬
mam. Si dum calcinantur, aspergantur ace¬
to, calx leuior reddetur, & ad vires suas
exercendas aptior.
Mercurius priùs lotus ac praeparatus
ex Geberi praescripto, soluatur cum
duplo pondere aquae chrysulcae com¬
munis: deinde quater destilletur, ac su¬
per faeces toties effundatur: atque ita re¬
ducitur in puluerem rubicundissimum,
ex quo reuerberato ad ignem, eliciun¬
tur aquae fortis spiritus, qui alioqui sum
mos dolores commouent. Satius erit si
abluatur phlegmate aluminis, & ace¬
to destillato & ouorum aqua. Acrimo¬
nia enim hoc pacto eximitur.
Sed praestabit iteratis sublimationi¬
O iij
Aqua sper¬
matis rana¬
rum.
Calx testa¬
rum ouo¬
rum & li¬
macum.
Mercurius
praecipita¬
tus vulgi.