53
spondemus. Calor calefacit rem sibi superposi¬
tam: & calefaciendo facit euaporare humidita¬
tem: qua humiditate omnes partes siccae terreae
continuabantur: & faciebant unum corpus con¬
tinuum: & unam rem: & ita Calor corrumpit:
& putrefacit ipsam rem: sicut uidetur in ligno
in igne posito. Nam fortitudo Caloris ipsius
ignis: facit euaporare a ligno Aquam: & Oleum:
mediantibus quibus lignum primo erat corpus
continuum: modo post separationem Aquae:
& Olei: remanent Cineres: & partes siccae ex to¬
to discontinuatae: & puluerizatae. Et propter istam
similitudinem: Putrefactio uocata fuit Cinis a
Philosophis. Vnde recte inquit Hermes. Ne
Argentum uiuum negligentiae tradas: Nigrum
cinerem dealbat: & per sapientum ignem fit opus.
Ideo uocata fuit etiam Calcinatio id est Putrefactio
propter eandem similitudinem. Nam sicut for¬
titudo ignis priuat lapidem sua humiditate: &
de ipso facit Calcem: sic Putrefactio. Vnde Par¬
menides in Turba. Nisi uertatis Naturam: eiusque
compositiones: & complexiones sciatis: & bene
coaptetis consanguineum confanguineis: & pri¬
mum primo: inconuenienter facitis; nec quicquam
operamini: eo quod Naturae cum suis consimilibus
Naturis consequentur eas: & laetabuntur in eis.