245
IN IOSEPHI QVERCE¬
TANI BARONIS MORENCAEI,
& praestantissimi Me¬
dici Sclopetariam
[GR]ἀλεξιφαρμακείαν.[/GR]
[F]Si tot terra malis, quibus abstinuere priores
Fertilis est hodie, quae mens humana, malorum
Fabrica, sulphureis nuper corrasit ab antris:
Quid mirum, pariter priscis si multa negata
Commoda, fertilior terrae nunc suggerit aluus,
Ceu bona iuncta malis, & morbis saepè medelas
Prouida cura Dei scaturigine ducit eâdem?
Ergo, qui tenebris vsus hos eruat atris
Si quem largitur Deus, hunc laudemus, amemus.
Et quae haud vsque capit liuor, non illico carpat.[/F]
1. TEXTOR M. V. D.
P ij