53
nitus annihiletur: seu ad nihilum reducatur: cum
elementa destrui a nobis non sit possibile: sed
Essentia: & Forma: quam ex mixtione susceperant:
bene penitus annihilantur. Nam totum integra¬
le (puta domus) consistit ex suis partibus integra¬
libus. Districta uero: seu disiuncta una parte a
loco suo: quem locum prius habebat in toto de¬
struitur Forma: siue Essentia totius domus: &
tamen remanent Lapides: Ligna: & Fundamen¬
ta: ex quibus constabat domus. Sic etiam in
proposito nostro. Nam separato humido a lo¬
co suo: quem habebat in comixto Elementari:
tanquam pars integralis in toto: & hoc per calorem
eleuantem ipsum: & separantem ab aliis parti¬
bus: annihilatur penitus Forma: & Essentia ipsius
mixti: Substantia tamen humidi non annihila¬
tur: nec potest annihilari. Sed contra. Non ne si
ponamus ollam plenam aquae ad ignem per uir¬
tutem caloris consumetur: ita quod nihil remanebit?
Certe sic. Ergo substantia eius penitus annihi¬
latur. Respondemus. Quod Aqua habet sub¬
stantiam ualde subtilem: & raram. Item habet
contrarias qualitates penitus qualitatibus ignis.
Nam Caliditas ignis Frigiditati aquae opponi¬
tur: & Siccitas Humiditati. Cum ergo Calidi¬
tas ignis frigiditati aquae aduenit: pugnant in¬