53
Secundus autem motus Naturae est Generatio.
Cum Corruptio unius: est Generatio alterius.
Philosopho teste primo de generatione. Et est
impossibile Materiam esse: quae non sit sub ali¬
qua Forma: primo physicorum. Nam quando
agens destruxit mixtionem primam: seu pro¬
portionem Elementorum: quae faciebat rem esse
sub prima Forma: statim introducit aliam. Et
quae Forma est illa? Certe corporis corrupti:
quod uocatur a Sapientibus huius artis Satur¬
nus: uel Plumbum? uel Æs propter suam nigre¬
dinem: & immunditiam. A qua nigredine: & im¬
munditia debet fieri mundatio. Vnde inquit
Hermes. Hoc fili noscas: quod nisi quis sciat duce¬
re praegnationem: facere generare: mortificare:
& species uiuificare: lumen inducere: ac mun¬
dificare: quousque igni purgentur: colorentur: &
a maculis ultimis mundificentur: uelut a nigre¬
dine: & tenebris: nihil fit. Si autem hoc quispiam
fecerit: maioris dignitatis erit possessor: ut Re¬
ges eum uenerentur. Item Alteratio est in uta¬
tio secundum qualitatem facta ex quadam ma¬
teriae locali permutatione: qui quidem motus
continet in se principalia huius magisterii: de
quibus dicit Geber. Sunt itaque huius artis prin¬
cipia modi operationum ipsius: quibus appli¬