53
19
nerationis: ac detur ignis: ut totum illud in Mar¬
thek deueniat: absque aliqua terminatione ignis
praetermissa: quia motus debet esse continuus
(ut scitis) & non interruptus. Propterea memen¬
tote omnia necessaria quousque totum perficiatur.
ertius motus Naturae est Augmentum: quod
fit admodum Augmenti Lunae. Nam sicut per
aspectum Solis Luna incipit illuminari: & po¬
stea omni die augmentatur lumen eius quousque
tota sit illuminata: sic etiam Magnesia incipit per
Fimum rubificari: donec tota fuerit rubificata.
Et hoc dicit Hermens in secreto suo: uidelicet Vi¬
tis Sapientum succus in. 42. diebus extrahitur:
Eius uinum in fine. 30. peragitur: De caetero
ipsum diminuit: Trituratio uero augmentat: eo
quod Luna post. 15. diminuitur: & in. 30. augmentatur.
Fit etiam haec coniunctio admodum Corpo¬
ris: & animae. Nam sicut Anima Corpus in¬
greditur: & continet ipsum: sic Fumus albus
Corpus suum. Vnde inquit Alphidius. Prose¬
quente fugienti obuiante ab eis fuga aufertur:
& ueritas sequitur: & Natura coepit suum com¬
parem ut inimicum: & se ad inuicem continue¬
runt: & continent: quoniam Anima Corpus in¬
troiuit. Istud punctum est Secundum punctum
artis sm Hermetem. Secundum uero ordinem