53
RES PRINCIPALES ET NE¬
CESSARIAE: SVBNOTA.
ET si nostro libello aperte: lu¬
cide: & copiose Materiam la¬
pidis Philosophici (ut notum est)
omnibus demonstrauimus: eiusque
Regimen etiam usque ad consu¬
mationem deduximus. Atta¬
men ut enucleatius: & breuius
totum arcanum: & diuinum munus aperiamus
Filiis doctrinae: tres esse Philosophorum lapides
dicimus animalem: Vegetabilem: & Minera¬
lem. Qui ergo animalem perficere uoluerit: ex¬
ordium ab animalibus accipiat: nec sine eo: con¬
gruoque tempore imaginem uiuentem procreari
posse intelligat. Si uero Vegetabilem consequi
fortasse peroptauerit: sciat: quod nisi Semen in ter¬
ram cadens mortuum fuerit: solum manebit: &
si mortuum fuerit: multum fructum dabit. Ve¬
rum si Mineralem eligere maluerit: non absque
aus. 304. 272. &. 224. sortietur optatum. Itaque
qui habet aures audiendi audiat. Quoniam ip¬
sum arcanum maximum omnibus benemeren¬
tibus notum fieri aequum censuimus. Quicquid