131
EXPOSITIO
LIBRORVM GEBRI ET RAI.
mundi, ex Tuscanico idiomate traducta.
Centum uiginti nouem propositiones Gebri ac
Lullij, libris recte intelligendis conduci¬
biles, incerto Authore.
1 Geber ingeniose suos libros conscripsit, sermo¬
ne tali, qui prudentes minime lateret, medio¬
cribus profundissimus esset, Ignorantibus autem
& imperitis utrosque terminos irreserabiliter
concluderet, una & eadem traditione.
2 Vili precio ad finem perducitur opera¬
tio haec.
3 Principia naturae etiam huius magisterij principia sunt.
4 Qui non habuerit ingenium naturale, & animam per¬
scrutantem subtiliter principia naturalia, & naturae fundamen¬
ta, & artificia, quae consequi naturam possint, in suae actionis
proprietatibus, non inueniet huius preciosissimae scientiae ue¬
ram radicem.
5 Principiorum naturalium Metallorum, triplex est diffe¬
rentia. Sunt enim quaedam remotissima, quaedam remota, fiue
media mineralia, alia uero immediata.
6 Omnia metalla ex Sulphure & Vitriolo generantur.
7 Argentum uiuum, & Sulphur commune, non sunt prin¬
cipia metallorum.
8 Materia prima, in hac arte, ea dicitur, quae proxime ac¬
cedit ad naturam metallicam.
9 Vitriolum proxime accedit ad naturam metallicam,
quia
A ij