131
aquae commixta, per calorem mineralem & coelestem decocta
& transmutata, ut satis aperte ostendimus.
DEMO: Nunc, si libet, etiam de medijs mineralibus, & prin¬
cipijs remotis pauca refer.
GEBER. Medium minerale, ex quo omnia metalla & ar¬
gentum uiuum, & Marchasita & Antimonium generantur, est
illud ipsum uitriolum, quod in terra, aquae commixta, siue deco¬
cta & exusta, occultatum esse diximus. Et cum metalla reduci
debent in ipsorum materiam primam, hoc est: Quanto pro¬
pius ad naturam metallicam accedere possunt, ad naturam ui¬
trioli & sulphuris reducenda sunt.
DEMO. Quare ex isto uitriolo metalla magis generantur,
quàm ex alio sulphure aut alumine?
GEBER. Quia magis sulphureum est, & ad metalli naturam
propius accedit. Ex coelesti influxu, ipsius uirtus quoque habilior
& promptior est, ut conuertatur in metallum, consentiente &
promouente loco minerali: sulphure & calore sufficiente.
DEMO: Quem mihi locum mineralem narras?
GEBER. Saxum, in quo uirtus mineralis indurandi & fi¬
xandi continetur.
DEMO: Quae est hæc uirtus mineralis?
GEBER. Virtus haec coelestis est, potestatem habens procre¬
andi metalla, occultata in certo sulphure loto, & sicut argen¬
tum lucido.
DEMO: Nullum sulphur, quod lotum & lucidum fit, ego
noui.
GEBER. Animaduertisti ne aliquando, arenae & saxis, quae
ex terra eruuntur, quasdam lucentes aquamulas intermixtas esse,
argento similes?
DEMO. Animaduerti saepius, sed credebam, substantiam
esse argenti.
GEBER. Erras: Sulphur est natura lotum, decoctumque, &
pro parte fixum, habens in se naturam, splendorem & fusionem
metallicam, sine hoc metalla generari nullo modo queunt. Vbi¬
cunque
C