405
22
RAYMVNDI LVLLI
De modo fermentorum compositorum.
Fili tu debes scire quòd sunt duo fermen¬
ta composita de tinctura, et fermenta
composita de liquefactione: fermenta com¬
posita de tinctura sunt in numero septem, si¬
cut patet per tabulam fermentorum et per
figuram tincturarum situatarum in sex lit¬
teris alphabetalibus scilicet BCDEFG.
B significat aquam simplicem rubeam. C
significat sulfur rubeum simplex. D signi¬
ficat aurum dissolutum simplex. E signifi¬
cat aquam rubeam compositam. F signifi¬
cat sulfur rubeum compositum G signifi¬
cat aurum solutum compositum. Et ab istis
nascuntur tot figurae triangulares, quot
sunt camerae dictae tabulae, sicut per figu¬
ram circularem stat significatum. Fili quan¬
do tu euacuaueris solum vnam de came¬
ris dictae tabulae per factum experientiae,
scilicet