405
RAYMVNDI LVLLI
32
sit fixa sibi aqua ad medietatem sui pon¬
deris. Et postea fixa sibi de aqua secun¬
da per sublimationem factam cum igne
graduato, quousque videas fluere: quia
aliud non te oportet facere: semper quan¬
do videris quòd viuificatur, dabis sibi mo¬
dicum sulfuris, quod constringat ipsum. Et
propter hoc fili cùm hoc deficit in sua con¬
strictione, practica nobis ostendit, quòd il¬
lud deficit in sulfure constrictiuo. Quare ti¬
bi illud declaratur, quòd perfectè nunquam
potest fixari sine sulfure gelatiuo, & à se
congelato, nec tale sulfur gelatum potest
vnquam haberi nisi argentum viuum fi¬
xes per minimas partes, quousque sit im¬
praegnatum calore et siccitate, quae est de
natura sulfuris: & quanto magis gelatum
est, tanto magis naturam suam ostendit,
vel vim, quae est calor & siccitas nata in
ventrè argenti viui per calorem & sicci¬
tatem cum tarditate temporis.
Nunc