405
MERCVRIORVM LIB.
41
rum, opus est quòd habeas quatuor aut
quinque furnellos, vnum ad calcinandum,
vnum ad distillandum supra cineres, terti¬
um ad inhumandum, quartum ad distillan¬
dum in balneo Mariae, quintum paratum
ad interrupta opera, & ad defectus corri¬
gendos, & emendandos errores, secundum
quòd documentum naturae tibi monstra¬
uerit. Et debent esse rotundi ad intra
cum tribus medijs in quolibet fundo ro¬
tundis scißis in medio de magnitudine ton¬
surae magni clerici vel capellani, vel de la¬
titudine quatuor digitorum, tali modo, quòd
possis claudere & aperire quando opus
erit, de suis clausuris ad hoc aptis. Et de
vno medio ad aliud sit spatium vnius pal¬
mi largè, & quodlibet medium suam ha¬
beat portam, quae claudi & aperiri possit,
secundum diuersitatem ignium, & simul
sint coniuncti, vnus prope alium in longi¬
tudinem, & in furno medio in quolibet
cornis
D 5