405
RAYMVNDI LVLLI
46
Quomodo debes intelligere elementa.
Debes intelligere fili, quòd elementa
sunt omnia composita, quia natura
non habet ea sustentare, nisi in materia
vnius simplicis compositi ab alijs elemen¬
tis compositi de materia fina, & clara ele¬
mentati, per virtutem elementatiuam, in
qua sustentata est vegetabilis virtus. Qua¬
re fili nostra elementa sunt in quolibet il¬
lorum. Et ipsorum quodlibet est in forma
circuli, & quilibet circulus nominatus est
simplex mixtum. Fili nomen cuiuslibet
elementi accipimus ratione suae proprieta¬
tis ipsum terminantis, sicut aquam propter
frigiditatem suam, & ignem propter suum ca¬
lorem, & sic de alijs. Adhuc respectu ta¬
lis terminationis clamamus corpora ani¬
malia, & res vegetabiles, & minerales,
secundum denominationem elementi do¬
minantis in quolibet eorum. Et quia corpo¬
ra successiuè generantur naturaliter ab
lementis