405
RAYMVNDI LVLLI
50
iunguntur pluralitates partium in vnam sub¬
stantiam, in qua est vnita virtus quaedam pon¬
derosa, quae est tota composita essentialiter
ab igne in humido radicali. Et ideo cùm sit
ignis de pluribus compositus partibus igniti¬
uis, potentiam habet ignibilitatiuam, & arden¬
tem absque combustione aliarum partium, et cum
partes illius sint ignitiuae, coloratiuae sunt,
colorabilitiuam potentiam habentes alias par¬
tes tingendi, & colorandi, & sic colorifica¬
tiuum ab ignificatiuo dependet. Et ab ignifi¬
cabili colorificabile, et de ignificando venit
colorificare. Et hoc est quòd tinctura nostra
non est, nisi propter ignem à multis coessentia
libus partibus compositum in vnum additis pro
artem claram et scitam. Ideo dicimus quòd
ignis noster in vna facit hora illud quod sol
& aliae stellae faciunt innumeris in mille
annis: considera ergo fili ad hoc et intellige,
quomodo & qualiter creatus est, et quomo¬
do nutritus, quousque ad illam veniat potesta¬
tem,