405
MERCVRIORVM LIB.
55
staurationem integratur, & sic sulfur
cum sulfure iungitur, & humiditas suae
consimili humiditati. Quia natura ignis
ignit, & calefacit materiam, & multi¬
plicatur materia in se ratione suae essen¬
tiae & naturae, & facit humidum radi¬
cale totum nouum, prout leui experien¬
tia tibi potest ostendere lapis magnae lu¬
nariae, maxime post elementorum separa¬
tionem, cùm semper habeat appetitum ha¬
bendi proprium humidum, in quo calor
naturalis hospitatur, & in quo suam im¬
primit formam & similitudinem, vide
quòd materia, in quam debet operari ca¬
lor, & suam imprimere essentiam, sit be¬
ne subtilis, vt totum fieri poßit ignis, &
radicalis humiditas, & quòd materia
per decoctionem longam subtilietur, ac
finiatur in regiminibus contrarijs, quae
sunt opera naturae. Hic intellige fili quòd
duplici indiges calore ignis communis
vide¬
E 4