405
59
MERCVRIORVM LIB.
calidi et humidi, frigidi et sicci postea sic¬
cum habet tempèrari per humidum in frigido,
& tunc temperatum est de frigido & humi¬
do, et post supra eum positum est humidum
& calidum, quousque veniat elixir, quod est
factum temperamento nobili.
CAPVT XXXII.
De tribus instrumentis sine quibus operatio no¬
stri magisterij non potest fieri.
In hac arte fili habes considerare tria in¬
strumentalia subiecta, scil. vegetabile,
quod est rectum mutatiuum principale omnium
substantiarum: & elementale, quòd est prin¬
cipale mixtionum elementorum: & instru¬
menta tantùm. Quia sine ipso alia duo esse
non possunt, & omnia ista tria indigent;
quòd sint vniuersaliter in materia de qua
fit magisterium nostrum, quia si vegetatiuum non
fuerit in materia, non poterit transmutari
prout natura requirit secundum sua organi¬
ca instrumenta principale effectiuu huius
instru¬