153
ab hinc annis Neapoli cùm degerem, sacerdos qui¬
dam mihi maximè necessarius omnium, pharma¬
copolarum officinas perlustrauit, & hirudines
quot quot potuit inuenire, pretio mercatus est,
easque ad ignem siccandas studiosè curauit. cùm
pro certo sibi persuasisset, illarum pulueris suctu
posse se argentum uiuum conglaciare, irrito euen¬
ta, non sinè maximis totius ciuitatis, aegrotantium,
& medicorum querimoniis. insequentibus item
diebus domi apud eundem senior quidam theolo¬
gus promissa barba cùm cogitaret Argi mortem
se prosequuturum, & Mercurio parpari redditu¬
rum eum in saraginem feruenti oleo semiplenam
cum Bronte, Sterope, & succinto Pyracmone
sociis iniecit. qui concalefactus repentè tanta di¬
splosione, atque impetu undanti fumo permistus
emicuit, ut nobis extremam fore illam diem pu¬
taremus, nisi in proximum pauimentum, quòd
sub dio stabat, pedibus ad salutem contendissemus.
at noster, qui totus erat in Deorum nuntio tor¬
quendo, ac comburendo, à summo cucullo usque ad
ima uestis ora, tot ac tales olei maculas suscepit,
ut nullo unquàm smegmate, aut nitro abluere, nec,
nisi post folis occasum inde in publicum prodire,
& domum se referre potuerit. idem hoc malo mi¬
nus edoctus inde ad paucos dies, dum à stanno stri¬
dorem tollere pertentaret, Iouem in peluim, in
quam lotium reddiderat, immifit. at Iupiter coe¬
lum petens in monachi faciem dissiliit, ut penè
os