153
6
tem Grecè) argenteam, quam etiam sideritem
uocant, rege, & fac ex more, ut solui possit.
Fluet autem uel per aureum, uel album lithar¬
girium, uel in Italico stimmi, & expurga cum
plumbo. non simpliciter inquam, ne aberres.
sed eo, quod est à scissili & lithargirio nigro
nostro, uel, ut scis, & coquei, & conijce ma¬
teriae flauum factum, & tinget. Natura enim
natura gaudet. Pyritem rege, donec fiat incom¬
bustibilis abijciens nigredinem. rege autem
muriam, uel urina incorrupta, uel aqua ma¬
ris, uel oxymelite, uel, ut scis. donec fiat, ut au¬
ri ramentum incombustibile. & si fiet, misce
cum eo sulphur ignem non expertum. uel alu¬
men flauum, uel ochram atticam, uel, ut scis.
& adiice Lunam per solem per auriconchylium.
Natura enim naturam uincit. Claudianum
capiens facias marmor, ut moris est, donec
flauum fiat. Flauum reddas non lapidem in¬
quam, sed id, quod utile est ex lapide. Flauum
uerò reddes per alumen ustum sulphure, uel
arsenico, uel sandaracha, uel calce, uel, ut
scis, & si apposueris lunam, facies solem,
si uerò solem, facies auri conchylium. Natura
enim naturam uincens retinet. Cinabrium al¬
bum facito per oleum, uel acetum, uel mel,
uel muriam, uel alumen. posteà flauum per
misy, uel sori, uel chalcantha, ueli sulphur
uiuum, uel, ut scis. & ad iice lunam, & erit sol.
si