153
7
est molybdochalicum. Experite igitur si nigre¬
dinem exuerit, sin minus, es ipsum ne culpes,
sed teipsum potius, quoniam non rectè guber¬
nasti ergò splendidum reddas, & soluas, &
adiicito ea, quae flauum facere queant, assatoque
donec flauescat: & iniice corporibus cunctis.
Nam es omne corpus tingit, ubi nitens, ac
flauum fuerit. Natura enim naturam uincit.
Cum sulphure ignem non experto contere
sori, & chalcanthum, sori autem, est ut Cyanus
scabiosus semper in misy inuentus, hoc etiam
uitide calcanthum uocant. assa igitur ipsum
in medijs carbonibus diebus tribus, donec
fiat rubeum pharmacum. coniice Veneri, uel
lunę à nobis factę, & erit sol. hoc pone in la¬
minas dissectum in aceto, & chalcantho, &
misy, & alumine, & sale Cappadocię, & nitro
tubro, uel ut scis; per dies tres, uel quinque,
nel sex, donec fiat ęcugo, & tinges. solem enim
facit, chalcanthum aster rubiginem. natura na¬
tura gaudent.
Chrysocollam Macedonum ęrugini eris si¬
milem rege, soluens urina iuuenculae, donec
conuertatur. Naturam intus abdita est. Si igi¬
tur conuertetur, immerge ipsam in oleum cici¬
num sepius igniens, & intingens, postea assa
cum alumine, prius soluens misj, uel sulphurè
uiuo flauum teddas, & tinge omne corpus auri.
ò nature naturarum gubernatrices, ò naturę fat
ma¬