405
68
RAYMVNDI LVLLI
Svbiecta in hac arte fili duplici modo
capiuntur, scilicet pro instrumentis, si¬
cut nominauimus ea superius, per quae nostrum
magisterum adimpletur. Et subiecta alia
instrumentalia non pertinent nisi ad res
viuas, quas ars recipere nonpotest, propter
raritatem suae materiae: ergo non posset vi¬
uaciter generare, si intellectus non supple¬
at, & violentia quorundam experimento¬
rum diuinorum suppletorum per scientiam
stellatae naturae harmonicae organisantis in¬
strumenta sensualitatis, quae per artem ex¬
perientiae discreta & apta est per aliquos
reuelata natura superiore coadiuuante. Et
in tantum quòd per verbum quaedam mo¬
neamus ad certas virtutes infixas mon¬
stratis influentiae superioris, sicut faciunt
lapides, verba, & herbae, in quibus multae
virtutes influxae sunt, & natae per quin¬
tam essentiam superioris naturae matris
accidentiùm, ac naturae inferioris per suos
motus