153
9
rum philosophorum tempora permanet, ma¬
teria auri conficiendi. ne autem miremini, si
res una huiusmodi mysterium operatur. Non¬
ne uidetis, ut multę medicinae uix etiam tem¬
poris progressu possunt uulnera ferro illata
conglutinare? at stercus humanum non lon¬
go temporis interuallo id pręstat, & ambustis
multa adhibita medicamenta saepè nihil pro¬
derunt, plerunque dolorem nihil minuunt,
calx uerò sola rectè parata morbum pellit. &
ophthalmiam, si uaria medicamenta adhi¬
beantur, lędere sępius solent. at thamus plan¬
ta, cùm ad omnem eiusmodi egritudinem faciat, eam
optimè curat. oportet igitur contennere uanam,
& intempestiuam materiam illam, sed rebus tantùm
naturalibus uti. Nunc uerò ex his quoque iudi¬
cate, quod sinè prędictis naturis nemo operatus
est unquam. Si autem sine his fieri nihil potest, cur
multarum rerum syluam desideramus. quid nobis
etiam multarum specierum concursus ad eandem
rem opus est, cùm res una cęteris omnibus
antecellat? pinde uideamus compositione spe¬
cierum, ex quibus argentum confici possit.
Argentum uiuum ab arsenico, uel sandaracha,
uel, ut scis, fige, ut moris est, & admisce Vene¬
rem ferro sulphurato, & dealbabitur. idem etiam
praestat Magnesia dealbata, & arsenicum sublima¬
tum, & cadmia ustam, & sandatacha lignem non ex¬
perta dealbata: & cerussa torrefacta simul cum
sulphure.
b