405
RAYMVNDI LVLLI
72
& aerem & ignem, vel inter corpus, &
spiritum. Quia spiritus cum corpore con¬
cordat in corporalitate, & instrumentali¬
tate per differentiam concordantiae: &
corpus cum spiritu in spiritualitate simi¬
liter per differentiam concordantiae per
concordiam vnitatis qua nostra dissolutio
fert de ipsis duobus. Quarta conditio, quòd
in nobiliori subiecto sunt attributa, et da¬
ta nobiliora elementa participantia in essen¬
tia nobilioribus principijs sicut lapidi, qua¬
do creatus est. Quia nobilior est in virtute,
& substantia, quàm materia mineralis à
qua exiuit, & aer est nobilior aqua, &
qua quam terra, & ignis quàm aer, &
mixtum quàm simplex. Et per tales condi¬
tiones statim habituari potest intellectus
philosophi, qui vult practicare in operibus
naturae secreto perfectiuo, mediante con¬
tento & compendioso tractatu qui vocatur,
Vadè mecum de numero philosophorum.
CA¬