153
12
sumpta inquam occasione, conscipsit de magno
stane. ille enim primus fuit, qui literarum mo¬
numentis consignaret; quòd natura natura
gaudet, & natura naturam uincit, & reliqua.
Caeterum nobis opus est inuestigare, & di¬
scere, quaenam sit hęc sententia, quęue in ipso
consecutionis series. Quod igitur duos cata¬
lagos effecerit de albo, & nigro, perspectum
nobis est, ac prius sanè solida enumerauit:
deinde uerò liquores, hoc est humida, nulla
harum rerum in arte sumpta. ipse enim de
magno Ostane loquens confitetur, hunc virum
nec iniectiones, nec assationes Aegyptiorum
in usum adhibuisse, sed extrinsecus substantias
colorasse, & ab ignitis corporibus medicinas
separasse. Dixit autem ille uiguisse apud Per¬
sas hanc consuetudinem, eius autem senten¬
tia hęc est. quòd nisi attenues substantias, &
soluas, & in aquam conuertas, operam ludes.
ad uiri igitur uerba ueniamus. Colligite Rha¬
ponticum, attende quàm magna fuerit uiri
prudentia, ab herbis exorsus est. vt florem con¬
minisceretur. herbae enim floridę sunt. Dixit
uerò Rhaponticum, quòd quemadmodum à
ponto defluunt flumina, omnia quoque flumi¬
na in ipsum labuntur: palam ergò nobis fa¬
ciens significat conuersionem in aquam, nigre¬
dinem, & corporum in substantiarum attenua¬
tionem. Quomodò, inquit Dioscorus, nos iu¬
reiurando
b 4
ti libelli
de archio¬
mia
Ostanes.
Solida, &
humida ab
Democri¬
to assum¬
pta.
Corporum
solutio.
Rhapon¬
ticum quid?
Cui sit