153
13
corpora. nisi enim illa soluantur, ac rursus con¬
iungantur, nunquam res ad finem perduce¬
tur, & quò intelligamus ex solidis corporibus
aquas, hoc est florem, sumi, uide quomodo
dixerit. Que uerò sunt in liquoribus. Crocum
cilicium, Aristolochiam, & reliqua. cùm flo¬
res diceret, planum nobis fecit, aquas ex soli¬
dis sumi. Et quò nobis persuaderet, rem ita se
habere, postquam dixit, Vrinam incorruptam
dixit etiam, Aquam calcis uiuae, & aquam ci¬
neris Brassicae, & aquam fecis, & aquam alu¬
minis, & in fine dixit, Lac canis, & manifestum
nobis est, quòd ex communi proficiscitur.
Quae enim corpora soluunt, Attulit, Aquam
nitri, & aquam fecis, & uide quemadmodum
dixit, haec est materia auri conficiendi, haec
sunt, quae materiam permutant, & in aliud
metallum uertunt. quaeque igni pupugnantia
reddunt. praetereà, uerò nihil est tutum, si igi¬
tur prudens eris & facies, ut scriptum est, eris
beatus. D. & quonam pacto philosophę hanc
uiam possim inuenire, abs te scire desidero. si
enim praedicta sequar, nullam inde utilitatem
consequar. Sy. Audi Dioscore ipsum dicentem:
ac mentem tuam exacuę, & attende, quomo¬
dixerit, conuerte ipsorum naturam, natura
enim intus latitat. D. ò Synesie quam conuer¬
sionem dicis? Sy. Corporum inquam. D. &
quomodò ipsam conuertam, uel quomodò
ipsam
Flores
herbarum
per aquis.
Aqua ni¬
tri.
Aqua fe¬
cis.
Conversio¬
narum.