153
a Mercu¬
rio extra¬
hi.
Quatuor
corporum
compositio
habens, prorsus etiam corruptionem sustinens
permutat omnes colores, & permanet, ipsis
non permanentibus immò uerò ipso non sub¬
sistente tunc etiam continetur corporum, &
subiectorum rectionibus. D. Et quae nam sunt
haec ipsorum corpota & materiae? Sy. Qua¬
tuor corporum compositio, & horum ea, quae
affinia sunt D. Quae sunt horum affinia?
Audisti quòd nateriae ipsorum animę ipsorum
sunt D. Et materiae ergo ipsorum sunt ipsorum
animae? Sy. Certè. quemadmodum enim fa¬
ber si lignum capiat, solium facit, uel currum
uel aliud quidpiam, & materiam solùm ope¬
ratur, & ipsi nihil aliud artifex dat pręter for¬
mam, sic & ars ipsa ò Philosophe postquam
diuisit illa. arrige aures ò Dioscore, statuarius
expolit, uel secat lapidem, ut idoneus sit ad
suum usum. rursus faber lignum secat, uel re¬
dit, ut fiat solium, uel theda & nihil aliud ar¬
tifex adhibet praeter formam, nihil enim est
praeter lignum. eodem modo, & aes fit statua,
uel circulus, uel quoddam aliud uas, artifice
ipso nil nisi formam dante. sic igitur Mercu¬
rius arte elaboratus à nobis ipse omnem for¬
mam suscipit, & fixus, ut dictum est, corpori
ex quatuor rerum generibus constanti, fortis
& firmus manet, continens, & contentus. ob
id, & Pibichius eum magnam affinitatem di¬
xit habere. D. Rectè haec explicasti, ac me in¬
struxisti.