405
RAYMVNDI LVLLI
78
sua propria media portata ad perfectiuum
finem per entitatem, quae de eo deriuatur.
Vnde vera principia suum finem aspiciunt,
& fines in ipsis per sua reinfluunt media,
sicut iam visum est in piectione, quae à me¬
tallo venit, et in metallo terminata per con¬
seruationem naturalium mediorum, in qui¬
bus sunt finium & principiorum extremi¬
tates. Ideo tibi dicimus, quòd lapis non est
factus quousque quatuor vicibus optimè fue¬
rit dissolutus, & postea congelatus. Quia
tunc infirmitas extremorum proiecta ad ex¬
tremu temperatum reuertitur gradualiter per
nobilem natura suae mediocritatis. Nam sicut
dictum est, nunquam iret natura ad suam per¬
fectionem, nisi transierit per sua media propria:
quia tunc se distemperant, et confrangunt
qualitates primae omnium glementorum, et ve¬
niunt gradualiter ad proprium tempera¬
mentum indiuidualium, quae sunt pura na¬
tura, & materia supremorum metallorum.
CA