153
In ol ar¬
te finem
proponi.
Aes tingen¬
dum, ut
tingat.
Aes expur¬
gandum.
Vmbra
artis quod?
PELAGII PHILOSOPHI
DE LADEM MAGNA
ARTE.
Maiores nostri, & sapientiae
amatores, & praestanti do¬
ctrina philosophi, dixerunt
omnem artem sui finis caus¬
sa in uita excogitari. vt ars
fabris cùm una sit, ob id est,
ut faciat solium, uel arcam, uel nauigium ex
una subiecta natura, uidelicet ligno. Ergò &
ars tingendi ob id excogitata est, ut tincturam
quandam, & qualitatem imprimat. quod &
artis finis est. ac denique sciendum est, rectè à
ueteribus tradi. aes non tingit sed tingitur, &
cùm tingitur, tingit. ob hanc rem item & om¬
nes scripturae elaborant, ut aes tingatur. Si
enim tingatur, tunc tingit, & si non tingatur,
non potest tingere, ut dictum est: ob id iubent
aes umbra carens fieri. vt umbra sua abiecta
possit suscipere tincturam. vmbram uerò aeris
intellige nigredinem ab ipso insitam lunae, no¬
stri enim aes directum, & iniectum lunae opa¬
care