131
uimus. Totam uero hanc operationem, & breuem praxin tradi¬
di lib. 1. cap. 8. sublimationem nostrae calcis describens sub no¬
mine Marchasitae, cuius duos sublimationis modos posui, Pri¬
mum, qui sine ignitione fit, hoc est, primo in fimo, deinde, in
balneo, alterum qui cum ignitione fit, hoc est, ipsum sal distillan¬
do. Causa uero huius duplicis sublimationis, est ipsius substantan¬
tia duplex. Prima enim substantia, est substantia pura sulphu¬
ris, in sua radice, altera substantia, est utilis, ut mercurius morti¬
ficatus, scilicet, supradictum sal. Prima substantia utilis est, ut ar¬
senicum uiuum mortificatum, hoc est, mediocriter praeparatum.
Mercurius enim communis, utilis non est, quia, ut Albertus in
lib. de mineralibus testatur: cum non mortificetur alijs rebus,
non bene commiscebitur. Accipiamus igitur, hanc ultimam,
nostri mercurij substantiam. Per hanc enim excusamur, ne no¬
bis mercurius communis assumendus sit, qui multum laboris &
industriae requirit, ad sui mortificationem. Totus autem subli¬
mationis modus Marchasitę in hoc consistit, ut subtiliter tritum
ponatur in Aludel, cum aceto distillato, & sublimetur sulphur
ab eo, citra ignitionem, in solo fimo, & post putrefactionem, in
balneo semper remouendum sulphur, quod saepius eleuatur, in
forma pelliculae nigrae. Cum uero sulphur & acetum, remota
fuerint à sale, & ipsum impositum fuerit storiae luto oblinitae,
augeatur ignis ad ignitionem uasis aludel. Debet autem pri¬
ma Marchasitae sublimatio, fieri in uase sublimationis sulphu¬
ris, donec sulphur, à sale separatum, sit in balneo. Erit autem
uas putrefactionis calcis & calcinationis, & lotionis sulphuris
idem. Descripsi autem huius uasis formam lib. 2. cap. 10. his
uerbis: In fundo uasis, aludel, non sit magna quantitas corporis
sublimandi. Multitudo enim calcis, reducta in puluerem, ag¬
grauat & impedit sublimationem sulphuris. Hoc uas itidem in¬
fundo planum sit, & paruae concauitatis, ut corpus Marchasitae
aequaliter & subtiliter spargatur, supra fundum uasis, ut aequa¬
liter & copiose ab omni parte sulphuris & salis materia ab ace¬
to sublimari possit, & liberè in altum ascendat, post remotionem
E 2
sulphuris