69
3
D. IOANNIS HVER¬
NII APVD VLTRAIECTEN¬
SES MEDICI, AD CANDI¬
DVM LECTOREM
PRAEFATIO.
Si veterum scriptorum monumenta, vt sunt Olympiodori,
Blamidae, Zosymi, Hebes Mesues perscrutemur, ante
multa saecula apud Aegyptios quibus tanquam vberri¬
mo de flumine, totae polytioris doctrinae merces dimanâ¬
runt) Chemica mysteria viguisse intelligemus, adeò vt
haec sola liberandi ars praeclaris primaeuorum parentum ingenijs exerci¬
tamen datum videri possit, ideoque capacior illorum mens diuinarum re¬
rum, illam omnibus honoribus decorauit, nobis peiore aetate natis pau¬
latim senescente mundo, ac foecunda parentum seminis effoeta languente
vi, disciplinarum minus nobilium excolendarum occasionem reliquerunt.
Interim tamen ne alta suorum ingeniorum agitatione ac industria inuen¬
ta Chemij ars (quam multo sudorum madore ac mentis philosophicae. im¬
pulsu nacti fuerant omni laude dignissimi viri) extingueretur, monu¬
menta eius apud suos reliquerunt; se enim non tam sibi quàm posteris
omnibus aeditos putabant, ac ad illorum vsus labores omnes contulerunt.
Quare iuniores adhortans Razes dicit, Rogo te fili vt indefessa lectione
philosophiae libros scruteris, vt & eius filius esse & huius arcani magi¬
sterij habere sagaciam merearis: qui enim in legendis libris deses extite¬
rit, in praeparandis rebus promptus esse non poterit, quia non potest de
leui eius in praxi manus clarescere, nisi cuius mens in theorica priùs ma¬
ceretur, ille enim ad operationes securus accedit, cuius in mente plures
operationum imagines resultant. Sciebat hic vir doctus quantum antiqui
scriptorum reliquissent, vt nostro imbelli ingenio subsidium adferrent;
etenim diuinis igniculis praeclarioris industriae in nobis extinctis, nihil
adiumenti restabat, quam vt ex scripto senioris saeculi arcana artis in¬
telligerent posteri, cumque vt scribit Herodotus, Colchi originem traxe¬
rint
A 2