457
AVTORIS AD DEVM. 17
sona filij tui dicentis: Ego sum via, veritas, &
vita. Inde constantissime colligimus nostris in
actionibus, artibus, ac scientijs omnibus, à cen¬
tro veri progressum ad sanitatem & vitam face¬
re nos debere, cùm in hoc mundo, tum in futuro
saeculo. Primo verbo, charitas in fratres: secun¬
do, fundamentum ac finis actionum & operum
nostrorum: tertio verò, vtraque salus in vnita¬
tis centro quaerenda praefigurantur. Nollemus
per homines haec nobis obtrudi ad calumnias,
ac si essemus immemores eius quod polliciti
sumus in praefatione. Quandoquidem excla¬
mando ad te Deum, ac de misero statu infide¬
lium conquerendo, rogamus diuinam clemen¬
tiam tuam, vt velit eos ad suum ouile reuocare
nobiscum. Dum eorum etiam recensemus er¬
rores, non propterea afficimus iniurijs. Sedu¬
ctis enim ac seducentibus, non est in suis pec¬
catis dissimulandum nec abblandiendum, quin
potiùs vlcus vbi dolet eis aperiendum. Idipsum
& nobis errantibus, nisi crudeliùs contingat vn¬
quam, aequi bonique libenter & cum gratiarum
actione consulemus. Caeterum habemus testi¬
monium certissimum ô pater omnipotens, me¬
dicum & medicinam te creasse, ac velle propter
hanc illum esse honorandum. Quod nemo ve¬
Christianus in dubium reuocat, modò vera
tamen, & non falsa medicina sit. Quarum dif¬
ferentia, non meliùs neque exactiùs, quàm à
B suis