457
GENESIS. 25
est? Inde luce clarius patet nihil istos qui talia
proferunt, ex charitate erga proximum facere,
sed solùm ex auaritia. Possúnt ne esse medicus
& medicina vera, sine suo Creatore? Sed missos
faciamus eius farinae homines, qui vel talia co¬
gitant, & ad mentis conceptum nostrae nos tan¬
dem recolligamus. Deus vtique pura & simplex
essentia per seipsam consistens, incomprehen¬
sibilis per alium, inuisibilis, indefinibilis, & in¬
diuisibilis, per vnitatem nobis praefiguratur:
quae quidem multitudinis expers, contrarie¬
tatem non admittit, proinde nullam infirmi¬
tatem. Mundus igitur, cùm ad imaginem & si¬
militudinem vnitatis à Deo creatus sit, in ea
perstitit vnione, quamuis per numeros ordi¬
natus, vt istorum in Genesi fit mentio: quippe
qui naturam vnionis adhuc retinerent sub ho¬
minis obedientia, multitudinemque nullam
efficerent, vsque dum per dualitatem Binarij
seductus, in multitudinis confusionem, con¬
trarietatem, & inobedientiam praecipitasset,
vestemque perfectionis ac sanitatem corporis
atque mentis exutus, contrà, omnis vitij labem,
infirmitatis ac morbi miser homo contraxit.
Priùs medicina quapiam non indiguit, quàm
in morbum hunc omnium genus morborum
incidisset omni sanitate priuus. Cùm igitur
rigo prima morborum omnium homini con¬
tingat, per discessum eius ab vnitate, sanitatem
in
B 5