153
28
nitentibus radiis micat. tunc tandem in albe¬
dinem peruentum est, cùm albam compositio¬
nem aspexeris. cùm enim propè lunam acces¬
sisse uidebitur, tunc plenus ipsius orbis lu¬
men significat. tunc firma est, citrinatio; quae
nam hęc est? dicito. Est ęquae alba apparet. Et
quomodo album flauum perficis? o sapien¬
tissimi uiri humanae inentis captum excedit.
hac arcana est interrogatio; mystica oratio, &
sideratio. Ego referam mysterium arcanum, que¬
madmodum superius uobis praedictum est.
POST AERIS EXPVRGATIONEM, ET
ATTENVATIONEM, ET NIGREDI¬
NEM, DEINDE ALBEDINEM, TVNC
ERIT STABILIS CITRINATIO. Cùm
videris existentem albedinem intus in ipsa,
cognosce latitatem citrinationis. tunc citri¬
nam albedinem existentem cognosce? tunc
etiam alba existens citrinat ob citrinationem
in ipsa abditam? ideò quòd ima cordis ip¬
sius peruadit! ideò quòd corpori insitum
habet lunę candorem, citrinationem in ip¬
sa inexplicabilem. TVNC STABI¬
LIS ERIT CITRINATIO. Quae?
quę facta est alba, ipsa est citrina. ipsa
quidem colore alba apparet, eius uerò
natura est citrina. NIHIL OMISSVM
EST NIHII DEEST PRAETERQVAM
NEBVLAE, ET AQVAE ELEVATIO.
con¬
d 4