153
29
clarissime, ut uerborum uim intelligamus.
Ad haec philosophus. NEBVLA est totius
compositionis opus. per diuinam aquam be¬
fulgens. Nebula est, quae insitam actionem
facit, quae rectè apparet, & mente comprehen¬
ditur. operationis explicatio: plana superfi¬
cies. argento emptum stamen: Nardus Celti¬
ca. Atlanticum pelagus. Britannicum metal¬
lum. Oceanus, mundi corona infinitus abys¬
sus. circularis creatura, cęleste corpus, quę to¬
tum continet, & circumplectitur ipsam incer¬
tam formam, desiderata speculatio: quaesitum
spectaculum. unum, totum. & totum unum,
sacra omnis praeciosi operis dealbatio. tota
praeparatio. sapiens, opus. perfectionis con¬
clusio. quod attritum, & bene gubernatum,
quod perfecte absolutum est. Nihil enim
deest pręterquam nebulae, & aquae sublatio.
cùm clarè nebulae modum exposuerim, ser¬
monem meum ad aquę sublationem transferam.
Quid ergo est id, quod infertur? quęue est
hęc aquae sublatio? dic ò praeceptor. exple tuę
gratiae dona. exacue nostrę mentis hebetes
culos: declara articulatam sermonis structu¬
ram. quae nam est aquae sublatio? Et hac de re
nequaquam reticuit. Dixit enim pulchritu¬
do, quę misceri nequit, materiam non admit¬
tit. Natura materię expers simplex quidem
est, & composita. hoc enim bonum, cui mille
nomina
Nebulae
uaria no¬
mina.
Transitus.
AQVA
sublatio
quid?