69
23
D. THOMAE AQVINATIS.
dum coniungendi ferè omnes ignorant. Accipe ergo terram,
& super tabulam mundissimam vitream vel marmoream tri¬
tura, & da ei ad bibendum de aqua sua quantum ipsa est in
pondere, quousque fiat sicut pasta, pone in alembico & distil¬
la cum igne suo, & ex ea aqua quę distillatur, iterum illud
quod in fundo cucurbitę inuenies imbibe, quousque suam
aquam totam imbiberit: postea iterum da ei aërem quantum
est ad bibendum, eundem ordinem seruando sicut cum aqua,
& eueniet tibi lapis cristallinus, de quo si parum proieceris
super multum argenti viui, conuertet eum in verum argentum,
& ista est vis sulphuris albi non vrentis, & completur tribus,
scilicet terra, aqua, & aërè. Si autem acceperis septimam deci¬
mam partem ignis, & commiscueris cum hijs distillando &
imbibendo sieut dictum est, eueniet tibi lapis rubeus, clarus,
simplex, non adurens, de quo si parum super multum Mercu¬
rij proieceris, conuertet eum in purissimum solem obrisum.
Iste ergo est modus de lapide minerali, vt dictum est.
De Lapide minerali, animali, & plantali huius
sextae diuisionis vel tractatus
CAPVT VI.
Est & alius lapis qui secundum Aristotelem est lapis &
non lapis. Est etenim mineralis vegerabilis & animalis ra¬
tionalis, qui reperitur in omni loco & in omni tempore, &
apud omnem hominem, quem debes putrefacere sub fimo, &
putrefactum pone in cucurbita cum suo alembico, & extrahe
elementa, eo modo quo supra, & coniunge, & eueniet tibi la¬
pis minoris efficatiae & virtutis quàm superior. Et non mireris
quia dixi tibi quòd putrefiat sub fimo equino calido, sic debet
artifex attentare, vt si panem frumenti sub eo ad nouem dies
posuerit, efficietur vera caro admixta sanguine, propter quod
credo deum potiùs elegisse panem frumenti, vt in corpus sub¬
stantiaretur, quàm quicquam aliud, & fortè ab isto possunt
educi