153
30
bene rem dirigentes, rutsus per ignem, &
sulphur expurgabimus; ut lunę corpus de¬
tegatur. ut uideamus nebulam sub solis fa¬
stigio suspensam. O sapientię Dei inex¬
plicabilia mysteria. ò pręciosa dona Domini
amatoribus concessa. ò profunditas diuitia¬
rum, & sapientię, & mysteriorum cognitionis. si
hęc pręsentia mira, & ingentia uidentur, qua¬
lia erunt sempiterna? quę nemo potest expli¬
care. si materiale opus, nescio quo pacto, ta¬
le nobis uidetur, qualia erunt immortalia bo¬
na, & in inuestigabilis pulchritudò, quę ne¬
mo intueri potest. Laudo, & ueneror, & glori¬
fico te Trinitas super substantialis, quae boni¬
tatem omnem, quęne omnem diuinitatem su¬
peras. Quis admirabilia tua pro digni tate lau¬
dibus prosequi potest? Quàm magnificata
sunt opera tua Domine? sapienter omnia fecisti.
EIVSDEM STEPHANI EPISTOLA
Ad Theodorum.
De agro scito multos in eo colonos inu¬
tiles esse, ac nisi hos extruseris, non
posse inde fructus percipere, sunt uerò
qui circa Claudianum, & alios simul om¬
nes uersantur fratres sex numero, sed pręter
duos nemo est, qui utilitatem afferat. Et
leucar¬
Exclama¬
tio qua
Dei poten¬
tiam lau¬
dat.
Per sex
fratres sex
metalla
intelligen¬
dum.