69
30
SECRETA ALCHIMIAE
qui priùs in nullo opere sit positus libras quinque & viginti ad
plus, & fac ipsum transire per pannum lineum spissum tribus
vicibus, deinde fac ipsum transire per corium leporis, & vlti¬
fac ipsum transire per pannum lineum spissum, & haec est
lotio vera, & attende si aliquid remanet in corio de eius gros¬
sitie, seu aliqua spissitudo sordiei vel foetus, tunc ipse Mercu¬
rius non valet pro opere nostro. Sin autem nihil appareat ibi,
bonus est, & nota quòd cum isto Mercurio, nullo sibi addito,
potest vtrunque opus perfici.
De modo Amalgamandi
CAPVT IIII.
Qvoniam ex solo Mercurio nullo extraneo addito opus
nostrum perficitur, ideò de modo componendi Amalga¬
ma breuiter dictum est. Quidam verò hic malè intelligunt
philosophos, quia credunt ex solo ipso Mercurio sine sorore
vel compari eius, opus perficere. Ego autem tibi dico secure,
quòd cum Mercurio & compari eius labores, & Mercurio ni¬
hil extranei addas, & scias quòd aurum & argentum non sunt
extranea Mercurio, imò viciniùs participant suam naturam,
quàm alia quaeuis corpora. Ideò reducta in suam primam na¬
turam, dicuntur sorores & compares Mercurij, ex sua compo¬
sitione & simul fixione, lac virginis emanabit, si locum istum
clarè intellexeris. Et si cum Mercurio nulla re extranea addita
operatus fueris, consequeris optatum.
De compositione Solis & Mercurij
CAPVT V.
Recipe solis depurati communis, id est, in igne calefacti,
quia fermentum rubedinis est, vncias duas, & incide in
frusta parua, cum forcipe addito Mercurio vncias decem &
quatuor, & fac Mercurium fumigare in tegula, & solue in eum
Solem, & moue cum baculo ligneo, donec Sol bęnè soluatur
&