69
32
SECRETA ALCHIMIAE
De amalgamatione ad album
CAPVT VI.
Eodem modo processus fit ad album, id est lunam, hoc est
fermentum albedinis, cum septem partibus Mercurij pur¬
gati miscueris, in eodem modo sicut & rubeum fecisti proce¬
das. Nam in omni opere albo, nil intrat nisi album, & in omni
opere rubeo, nil nisi rubeum intrare debet: ex eadem enim
aqua nostra fit rubeum & album, diuerso tamen fermento
addito, & tempore supradicto elapso, potest tingere ad al¬
bum super Mercurium, sicut ad rubeum fecisti. Nota tamen
quòd Argentum foliatum in ista materia est magis vtile, quàm
argentum massale, quia habet in se mixturam quarundam fae¬
cium Mercurij, & debet amalgamari cum Mercurio frigido, &
non calido. Alioquin hoc operando maximè errant, soluentes
amalgama in aqua forti ad ipsum purgandum, & si volunt re¬
spicere naturam compositionis aquae fortis, ipsa per hoc ma¬
gis destruitur. Aliqui volunt etiam laborare cum sole vel luna
minerali, secundum regulas huius libri, & errant, dicentes quòd
sol nullam habeat humiditatem, & calidus in manifesto, &
ideò optimus, imò quinta essentia extrahitur subtili ignis in¬
genio in vase circulationis, quòd dicitur Pellicanus ab illo. Sol
autem mineralis & luna habent secum permixtum tantam
faecis immunditiem, quòd eorum purificatio ad nostrum va¬
lens, non esset opus mulierum & lusus puerorum, sed potiùs
labores fortissimi viri senioris, soluendo, calcinando, & alijs
operationibus magnae artis insistendo.
De secunda & tertia operatione
CAPVT VII.
Finito primo isto opere ad secundam practicam proceda¬
mus. Vbi corpus primi operis nostri cum cauda draconis,
id est lacte virginis, additis Mercurio nouo septem partibus
super materia remanente, secundum pondus puluerum, Mer¬
curio