405
103
MERCVRIORVM LIB.
nus. Ergo quando voles optimè corpus dis¬
soluere, congela Spiritum cum eo id est Mer¬
curium ponderositatem, quam portat in
seipso. Sed fac quod primò reuertatur in
H, et de H in G per incrudationem, postea
de G in F per retrogradationem, et post
F vertitur in E. & de E in lapidem vir¬
tute reducti Spiritus, qui non est argentum
viuùm vulgare neque vulgariter manu ten¬
tum. Sed est corpus proprie cognitum &
de virtute suae propriae substantiae euigila¬
tum est absque extraneo grauamine. Quare
velis intelligere quòd opus Mercurij est re¬
Spicere & constringere se ad infima. Et
opus corporis est exaltari & dissolui &
ad altum ascendere. Ideo tibi sit ostensum
quòd si ambo simul sint bene praeparata,
opus mirabile sine grauitate magna faci¬
es citius quàm si de vno solo faceres, &
multo melius, quia in vno est illud quod non
habet
H 4