131
rubedinis, & fermentum rubedinis de auro philosophorum haec
debent intelligi, quòd sulphur est sua caliditate & feruens & co¬
quens, digerens & tingens suum mercurium, quemadmodum
etiam nostrum Elixir tingit, & transformat nostrum mercurium
in multiplicatione, & uerius fermentum est. Quod praeterea di¬
ctum est à me, corpora perfecta meliorari posse & fieri perfecti¬
ora, hoc neque de auro aut argento communi intelligendum,
sed de ipso Elixir quod meliorari & subtiliari potest per multi¬
plicationem, solum mercurium ipsi coniungendo. Per corpora
perfecta etiam indicare uoluimus sulphuris species praeparatas,
quae auri nomen sortitae sunt à rubedine & ab albedine argenti,
hae autem praeparari debent suo sale & aceto, deinde subtilian¬
tur & soluantur cum sale Armoniaco, hoc est, cum aqua de suo
sale. Diximus enim lib. 2. cap. 15. causam inuentionis aquae
subtilis & acutae necessitatem fuisse subtiliandi istos spiritus, qui
ante praeparationem neque fusionem nequod ingressum habebant,
& nos utilitate magna priuabant, hoc est spirituum fixorum,
& quae ipsorum naturae sunt. Arsenicum est naturæ sulphuris,
ut lib. I, cap. 14. & lib. 2. cap. 12. diximus. Causa uero inuen¬
tionis aquae purae fuit imbibitio spirituum & medicinarum mun¬
darum, hoc est sulphuris praeparati.
DEMO: Facies mihi rem sanè gratissimam, si mihi decla¬
raueris, quid rei fit aurum philosophorum & aurum potabile.
GEBER. Sulphur est subtilissimum, purum & radicale,
quod arsenicum supra nominauimus, nam in Alchimiae specu¬
lo ita scriptum inuenies. Sulphur nostrum aurum bonum
& purum esse. Praeterea dicit Rasis in libro luminis luminum,
oleum rubrum colorem assumens sulphur est & aes, & soli & auro
comparatur. Senior Philosophus in eadem est sententia, dicit
enim aurum huius lapidis aurum esse philosophorum, & tinctu¬
ram animam in se habentem, cum qua spiritus ascendant. Alio
loco idem dicit, aquam diuinam spiritualem esse, in qua anima
contineatur quae aurum dicitur. Idem dicit alio loco, Hermetem
aquam albam aurum nominasse, quòd animam habeat tingen¬
tem,