233
PRAEFATIO. 5
set: nec tam inutiles impensas quàm irre¬
cuperabile tempus! Non solùm enim cae¬
cam iuuentutem, at longè caeciorem se¬
nectutem, sese iuuenesque secum seduce¬
re (proh dolor) videmus indies. Quid au¬
tem possumus in hanc rem aliud, quod
remedium adferre, si non omnibus, non¬
nullis tamen valeat, efficere, praeterquam
apertè fateri veritatem, vt in fonte Bibli¬
co veritatis intuemur, quae nos inde veri¬
tatem artium & notitiarum docet omni¬
um elicere? Nec est, quòd superbos illos
Gigantes metuamus, parata sunt enim
arma nobis validissima, calculus & funda
videlicet: parent ipsi frontem, & aggredi¬
antur nos. Hac fiducia nuper Leoni cui¬
dam maxillas confregi nullo negotio.
Sicunde mihi postmodum occurrat vr¬
sus, qui faciat impetum, vt ille, viribus à
Deo concessis mihi, non parcam, donec
& isteruat. Totum hoc onus viginti iam
plus minùs annos, calamo solus, & nemi¬
ne secundante, sustinui. Non me dese¬
ruit adhuc veritatis author DEVS vn¬
quam, nec deseret, omnibus etiam defi¬
A 3